Latin
LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, LXXXII. D. FRIDERICI RAPPOLTI.
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.81
Unproofread scanNot analysed yet
Multa bona et felicia de Weisio auguratur. Vir Clarissime Praecellentissimeque, Amice honoratissime. UTcharum Te semper habui, et magna de ingenio tuo Reip. literariae promisi: ita non potui non gaudere ex animo, postquam de fortuna. Tua rescivi. Quae tametsi nondum aequet illam spem, quam de Te concepi; gradus tamen videtur esse aliquis illius aliquando implendae. Certe ut de praesenti statu Tuo habeo, quod gratuler: ita longe majora in posterum auguror, et post albas illas rupes, ut ut vates esse desierim, Parnasso ipsi nostro Te destino. Nec deerit aut occasio, aut Patroni, qui, si quid humanitus hic fiat, Te translocent, et, quo invidia exclusit, loco reponant. Tu interim, quod adest, memento componere aequus, et sanctam Tui memoriam nos conservaturos esse plane Tibi persuade. De non accelerata scriptione non est quod Te excuses: cum et in me sit, quod arguere posses, si stricto mecum experiri jure velis. Noveram ego Te in Augusteo esse et Doctoris publici fungi munere, et ad scribendum tamen nondum animum componebam, nec de gratusatione cogitationem suspiciebam. Quam nunc demum aggredior, et vel inaugurali Tuo vel altero de Mach avello eruditissimo Programmate excitatus fausta feliciaque omnia publicis operis Tuis apprecor. Servet Te Deus quam diutissime, et egregiis dotibus, quibus liberali manu Te donavit ejus munificentia latiorem identidem campum aperiat. Sed et tuis de me votis annuat, et in infirmitate mea, quam ad sublimiora affero studia, profanis tractandis literis tantum non emaciatus, potens sit. Genero vero meo eas largiatur vires, ut spartam sibi concreditam ex meo bonorumque omnium voto Academiaeque dignitace exornet. Quem fato mihi obvenisse forte non ignoras: qui in alia omnia primum ibam, nec in DEI unius manu Professiones pariter et confarreationes hujusmodi esse animo satis expendebam. Nuptialia ejus carmina pleraque, nisi jam legisti, mitto. Quae cum disputatione sub praefidio meo habita qualiscunque …aequi consules. Collegis vero Tuis, Viris Clarissimis, plurimam, ex me salutem dices, et imprimis Ecclesiarum vestrarum novo Ephoro nomine meo gratulaberis. Quem, nisi rumor me fallit, audio Licentiandis quibusdam nostris se velle adjungere, et jam olim B. Kromayero nostro hanc animi sui sententim prensandi honores Theologicos exposuisse. Quod si est, pulcherima nunc ei nasceretur ex omni parte occasio. Vale. Scrib. Lips. d. 14. Sept. quo ad iter Zizense me parabam, in Capitulo recipiendus Canonicus, adeoque festinanti calamo, A. 1670. Tuae Claritati antiqua fide addictissimus D. Frid. Rappolt. Prof. Publ