# Epistolae Selectiores 2.82.6-11

Christian Weise, Epistolae Selectiores, 2.82.6 to 2.82.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.82.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.82.6

Nam pro verbis: apparet, sertum ilud primo in Ascaniae Ducum inferioris Saxoniae fuisse familia, et ex hac cum dignitate Electorali transiisse in superioris Saxoniae insignia: rescribendum: apparet sertum istud primo in Ascaniae ducum inferioris ac superioris Saxoniae fuisse familia: et ex hac cum dignitate Electorali transiisse in superioris Saxoniae ex Marchionibus Misniae Wettinensis prosapiae oriundorum Ducum Electorumque insignia? quamvis in praesentem diem familia quoque Saxo-Lauenburgica sertum illud retinet. Vidi aliquando de serto Saxoniae Ducum rutaceo Dissertationem Lipsiae habitam a cive meo Starckio, D. Starckii Superint. Freib. Filio: an vero etiam de originibus insignium Sabaudicorum dispiciat, ignoro. Neque enim in reculis meis haberi recordor. Haec inter varias occupationes in mentem venere: quae si non suerint ad palatum, Te voluntatem tamen meam aestimaturum confido. Si quaeris, quid agam, paucis dabo. Publice de Scriptoribus Historiae Germanicae in Programmate memoratis dissero. Privatim finita Electorum Germanici Imperii historia ac familiis Electoralibus omnibus, crastina historiam caterorum Ducum Germaniae novis ausibus aggrediar. Et hac ipsa quoque hebdomada exsolutus diatribis de comparanda librorum cognitione agam de veteribus latinae linguae Scriptoribus. Concinno etiam Dissertationem Epistolicam de antiquo statu Thuringiae: Sed negotii gravitas ac laborum aliorum multitudo lentius facit procedere negotium. Excuditur etiam Nucleus Historiae Germanicae. Tu vero et de tuis me certiorem feceris. Vale feliciter, et ama T. Clar. Scribebam raptim 22. Febr. 1675 addictum C Sagittarium.

---

Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml.
