# Epistolae Selectiores 2.84.1-5

Christian Weise, Epistolae Selectiores, 2.84.1 to 2.84.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.84.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.84.1

Narrat, se olim poesi operam dedisse. De Carolo M. a Weisio descripto. De Danckwerthi topographia Holsatiae De Sarckmasianis Judiciis. Vir Amplissime, atque Excellentissime, Fautor et Amice aestimatissime QUidni et tuae mihi gratissimae? Amo et Te et tua: imo vero diligo. Quapropter ut occasione commoda me bees integro, cujus partem accepi, germanico scripto, enixe rogo. Et germanicae Poeseos sum Studiosus, et scripsi quondam Versiculor. Natura, ceu reor, aderat: at quod Poetarum lectio aliaque deessent praesidia, non evolavi altius. Tentabo tamen alias, praecipue in sacro argumento. Neque enim melius collocare licet facultatem Poeticam. Paulus Gerhardus, Concionator (ni fallor) Berolinensis elegantissimum confecit canticum, sic exordiens: Du bist ein Mensch das weistu wohl etc. Ejusmodi plura vehementer desidero. Nunquam lego, nunquam cano sine pio animi motu. Nam et me ex variis calamitatibus curisque eripuit divina manus. Coram, Deo volente, de his narrabo Magnificum Schuzium me amare laetor. Saluta, quaeso, Virum, ac ipsi porro me commenda. Si proximis nundinis Lipsiam pronficiscendum, et Te et hunc Patronum invisam. Prius tamen Te complecti desidero. Carolum tuum ex merito laudavi, quem utinam exciperent sequentes, ac imprimis Otto Caesar. Si quid prodesse potero, promtissimum me deprehendes: nec pigrabor quicquid librorum flagitaveris transmittere; etiam ex publica Bibliotheca. Orationes tuae mirifice mihi placent. Fac, quaeso, ut habeamus tandem justum in his systema. Quam insideant nonnulli Archivis ut auro gryphes, probe mihi perspectum. Sed res non caret tamen periculis. Caspar Danckwerth et alius nonnemo Holsatiam tabulis Chorographicis exacte illustrarunt. Hoc libro abusi milites descriptionem agrorum in aucupium pecuniae et rapinas verterunt. Weckius non nisi ex epistola tua mihi innotuit. Si tibi cum ipso commercium intercedit literarum, fac, ut sciam. De Sarckmasio non ita male judicas. AEstimo tamen Virum ad magna natum factumque. Abesset modo arrogantia aliorumque contemtus. Scribere ad eum nondum volui, ne vel ex eo aucuparetur gloriolam. Pruritum insectandi Heroes eruditi orbis detestor, acquamdiu vita erit, detestabor. Nuper etiam in nostra Academia novellus Juris doctorandus Salmasium indignissime tractavit. Profecto in eo non fuit civilissimus: quod elogii a Professorum uno, quem inflammasse reor conatus, meruit. Non ita pridem Erfurti decessic Suecus Juvenis, cui nomen Gardaeo. Is apud Sarckmasium intimae admissionis alteram Judiciorum partem ineditam mihi ostendit. Doleo me tum non descripsisse. Quod acute multa viderit, certum: at pessimus is scribendi modus. Habeo programma Wittebergense Sarckmasianis infestum. Vidi et latinissimas in miseriis ad Deum preces, sincerae pietatis indices. AEstum autem Boeclerianum (latet is sub persona Nasturtii) ut verum fatear, risi.

---

Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml.
