Latin
LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, XC.
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.89
Unproofread scanNot analysed yet
De suis itineribus. De historia Comitum antiquorum. Amplissime, Excellentissime que Vir, Fautor et Amice honoratissime. IMo vero nunc certo polliceor adventum. At quia de itinere tuo in patriam aliquando mentionem injecisti, nescio an Te Weissenfelsae sim visurus. Nam ad exeuntes nundinas differetur iter meum: Quamobrem si stat sententia eopse tempore abeundi, gratiam mihi facies magnam, quando me primum in domo nova inviseris. Lectus et Coena philosophica parata erunt. Itineris primarius scopus est divina gloria, alter professionis Historicae commodum, tertius status Academiae, ac ultimus denique Curiositatis meae expletio. A Sereniss. Duce Luneburg. Patriae meae Patre commendatitias per illustrem Dn. Cancellarium humillime expetam ad Generales Status foederati Belgii pro liberiori Bibliothecarum aditu. A Sereniss. Electore Saxoniae commendatitias ad Regem Daniae flagitabo. Quae de Westerburgensi Domino in Comitiis Moguntinis Secuta III. sub Alex. Severo ex Genealogia Comitum Leiningensium afferuntur, imposturas sapiunt. Crede mihi, qui in Comitum Historia ultra Francorum tempora progrediuntur, non possunt non et fallere et falli insigniter. In historia Carolingica talium terminus esto. Atque o utinam is semper immotus, et non in proximioribus acquiescendum! Nescio quid monstri alant homines, qui, ultra quam permittit verum, volunt sapere. Quamobrem tuto abstinebis ab his gerris, a quibus tantum abest ut gloria accrescat inclytis familiis, ut potius eas non parum dehonestent. Vale et ama Scrib. Jenae 8. Mart. 1676. Tuum C. Sagittarium.