Latin
LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, XCII.
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.91
Unproofread scanNot analysed yet
De metu contagionis in Academia Jenensi. De Catalogo Bibliothecae Bosianae. Refert se elaborasse Harmoniam Passionis Christi. Vir Amplissime atque Clarissime, Compater ac Amice honoratissime. NOli, si me amas, rigidus esse accusator silentii mei. Ipse ego me accuso graviter, quod tamdiu mei negligens fuerim officii. At enim simul in mentem revoca temporum illorum difficultatem, quae partim a scribendo me revocarunt, partim intercluserunt vias, quibus literae ad Te erant perferendae. Nam suavissima Uxor mea nondum convaluit, ac cum impensis magnis usa Thermis Carolinisme praesente, nunc novum eo instituit iter, ex quo pridie sum reversus, qui Schlenvvitzium (sic Schlaizam scribunt veteres) eandem comitabar. Exeunte quoque anno proximo ita diffluxit Academia nostra ob timorem contagionis, ut ex mille et ultra Studiosis vix ducenti, mihi ex Convictoribus quindecim numerentur unus. Ex eo tempore perdius ac pernox fui in concinnando novo Bosianae Catalogo qui in spissum volumen excrevit; quem mox excipiet alter Bibliothecae veteris. Sed et in illo ocio extremam manum imposui Harmoniae Passionis Jesu Christi, quae jam una cum epistolis Reinesii et Bosii mutuis ex illegibili saepius charactere descriptis exspectant hominem, qui in eadem sumtus faciat. Quod si vel Lipsiae, vel alibi noveris non neminem bibliopolarum amantem mearum scriptionum, fac ut sponte suam mihi deferat operam. Facile hoc impetraveris, si pro tuo nugarum mearum aestimio commendationem opellarum interposueris. Nunc unice me habet antiqua Thuringia ex veris fundamentis eruta, et in his Bonifacius ex Apostolo Thuringorum in ordinem extremorum Papae mancipiorum redactus. Spero vel ante festum Michaelis hunc laborem finitum, ac mox typographo commissum iri. Praeterea ad finem spectat Historia Magdeburgica, quam sub auspiciis meis confecit peregregius Juris et omnium bonarum artium Studiosus Paulus Lentzius, Stendaliensis Marchicus. Is impense a me diligitur ob laudatas virtutes, ac porro ob modestiam et probitatem singularem. Vale cum dulcissima Uxore ac filiolo non tuo minus, quam meo, sed et cum universa familia. Equidem semper ero Scrib. II Aug. 1681. Tuus C. Sagittarius.