# Epistolae Selectiores 2.92

Christian Weise, Epistolae Selectiores, LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, XCIII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.92

Vir Nobilissime atque Amplissime, Fautor, Amice atque Compater honoratissime. IN Historia Magdeburgensi reperio, Dietericum Alberti degeneris filium Friderici Admorsi fratrem Burchardo Archiepiscopo resignasse Marchiam Lusaticam, ac id etiam suo consensu firmasse fratrem. Ne de eo dubitemus, certa faciunt diplomata, quorum apographa possideo. Quia tamen ex bulla quadam Pontificia addisco, litem hoc nomine motam fuisse Archiepiscopo, mallem scire, per quem id factum: item, quae fortuna fuerit Lusatiae sub archiepiscopis aliquot Magdeb. usque ad Albertum a Sternberg, qui Carolo IV. vendidit Lusatiam. Quaeso Te, si quid certi hac de re habes, mecum communicato brevi, ac publice profitebor, per quem profecerim. Quid si etiam in patria habueris amicos harum rerum gnaros, ut illorum quoque sententiam exquiras, rogo. Leuberianos in historia Lusatica labores suppressos esse doleo. Sed hanc mercedem multi reportant viri de re literaria praeclarissime meriti.

---

Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml.
