# Epistolae Selectiores 2.99

Christian Weise, Epistolae Selectiores, LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, C. HENNINGII WITTENII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.99

Judicium de Biographiis eruditorum. Vir Amplissime et Celeberrime, Domine atque Fautor devenerande! ACcipio hodie literas Tuas, ac protinus adillas respondeo. Ita enim officium jubet et gratus in Te animus. Hactenus ingeni Tui flumen, nunc et bonos adjuvandi promtitudinem admiratus sum. Utroque nomine eruditos valde Tibi obstringis, ac me imprimis virtutum Tuarum Cultorem facis prorsus singularem. Gratissima quoque fuere, quae misisti, schediasmata vere aurea. Hinc mea sordent omnia, quoties vel leviter Tua lego limata atque polita peregregie. Non sum, Vir Magne, ad blanditias natus, nec ulli palpum obtrudere soleo. Vera utique sunt, quae in prioribus meis de Te paucis retuli, siquidem longe meliora indies promereris elogia: At, quoniam ita Tibi placet, de divite penu Tuo imposterum tacebo, menteque ea duntaxat, quae larga in Te contulit manu Deus, munera admirabor. Et licet omnia mihi fuerint accepta, nihil tamen, de quo magis laetor, quam quod candidum de memoriis meis judicium exposueris. Putat nempe non nemo, minorum gentium eruditos misceri maximis rei literariae Heroibus, doletque in quinta me demum classe ista lumina, Grotium, Salmasium, Forstnerum etc. collocasse, qui utique primam merentur sedem. Verum vix aliter fieri potuit, siquidem haud hujus vel alterius famam, sed annum emortualem sequor, ordinemque Chronologicum observare debui. Quin imo si primae solum magnitudinis stellas in qualicunque isthoc Cl. Virorum firmamento notare voluissem, exiguus admodum talium esset numerus, ac forte injurius in secundae viderer magnitudinis stellas, dum non destituuntur inter doctos splendore. Scriptorum hujus seculi vitas scribere allaboravi, non tamen omnium, sed qui celebritatem nacti sunt, licet dispari gradu. Caeterum quid Clemens Lehmannus, Christophorus Vogelius et Christianus Keimannus, Vestrates in vita egerint, quid scripserint, quo die annoque obierint, scire nonnihil cupio. Si ab Uratislaviensibus, ut promisisti, et aliunde funebria Cl. Virorum mihi comparaveris, ipso me gratum opere certissime praestabo. Proxime, oceano rursus navigabili, fasciculum dare chartaceum haud intermittam. Interea vale, Virorum optime ac Celebratissime, maximo elegantioris literaturae emolumento, mihique Fautori edecumato. Dabam Rigae XVI. Calend. Martii. Anno CIC ICC XCV. Ampliss. Nominis Tui. observantissimus M. Herm. Witte

---

Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml.
