Latin
HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 1. Memorabiles imperiorum et regnorum itemque ecclesiae sub initium saeculi
Christoph Cellarius, Historia Universalis 1.1
Unproofread scanNot analysed yet
Quam rerum faciem aetate no? ? ? ra in imperiis habemus, exmutatione, quae sub initium saeculi contigit, quod decimum sextum Christianis est, originem pleraque deduxit. Hispania, eiectis Mauris, sub Ferdinando coaluerat, cui, praeter novum in Occidente orbem, et Siciliae regnum, Neapolitanorum accedit et Insubria mox accessura: Lusitani in Africa et Oriente suas possessiones augent. Galli, Italia excidentes, Britanniam sibi Minorem adiungunt: regnum Angliae, civili adhuc bello successionis causa turbatum, in certa familia quiescit: Sueci a Danis seiunguntur: Helvetiorum res publica novis foederibus se confirmat: Austriaca Domus hereditatibus crescit: Otmanica iniustis armis. Persae quoque illos sibi reges constituunt, qui ad nostram aetatem successionibus venerunt. Inprimis Ecclesiae reformatio meretur, ut NOVAM HISTORIAM, distinctam ab illa, quae MEDII AEVI fuit, ex saeculo decimo sexto, aut prope illius initia, auspicemur.