# Historia Universalis 1.14

Christoph Cellarius, Historia Universalis, HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 14. Inter adversarios Lutheri Henricus VIII, Angliae rex, fuit inde dictus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.14

Interea Lutherum non theologi tantum pontificii, Eccius, Empserus, Cochlaeus, alii, sed rex quoque Britanniae HENRICUS VIII. Henrici septimi filius, scriptis publicis impete bant, quibus singulis, quod res erat, respondit, nec regis maiestatem in causa iusta reveritus. Hic quamvis nullam victoriam a Luthero retulerat, tamen a Pontifice consequutus fuit, ut Defensor fidei appellaretur, quem honoris titulum in successores propagavit, ipse alioquin dubie pius, qui duas ex sex uxoribus, quas duxerat, Annam Bolenam et Catharinam Nordfolkiam, neglectae pudicitiae suspectas, securi iussit percuti. E reliquis Catharinam Arragoniam, Arthuri viduam, repudiavit. Ioanna Seymuria moriebatur puerpera. Ab Anna Clivensi divelli se volebat. Ultima Catharina Parre moribus ipsius adsueta, ipsi superstes.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
