Latin
HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 20. Ferdin andus rex Romanorum factus. Alius conventus Protestantium
Christoph Cellarius, Historia Universalis 1.20
Unproofread scanNot analysed yet
Interea Carolus, Imperator augustus, regnorum provinciarum que curis distractus, post multas contentiones impetravit, ut frater FERDINANDUS Rex Romanorum constitueretur, hoc est, secundus ab Imperatore esset, eiusque partes, absente illo, in imperio Romano ageret, cui eximiae dignitati ad Aquas Grani XI. Ianuarii MDCXXXI. inauguratus fuit. Eodem anno rursus Smalcaldiae Protestantes conveniunt, deliberaturi de defensione, si forte vis hostilis sacrorum causa inferatur. Quum vero rursus Turci Germaniae imminerent, Imperator Norimbergae decrevit, ne cui religionis causa molestia fiat, ut plus auxilii ab Imperio et Principibus, etiam Protestantibus, impetraret. Haec transactio Saxoni Electori singulariter Cadami, quod Bohemiae oppidum est, post biennium confirmata fuit, Ferdinando Rege cavente, ne ulla vis religionis causa fiat, aut lis forensis moveatur, qua pace soli Protestantes uterentur, praetermissis, qui ab his tum alia doctrina, tum baptismi iteratione dissentirent. Nam eadem tempestate magnas turbas fanatici homines excitarant, qui praeter id, quod infantum baptisma improbabant, multaque nefaria docebant faciebantque; Monasterio Westphaliae urbe occupata, regnum novum sibi, quod Israelis vocabant, duce Ioanne Leidensi, constituerunt. Sed rex ille et insaniae administri exitum, quem meruerant, expugnata urbe, habuerunt, ignitis forcipibus carpti et iusto supplicio enecati.