# Historia Universalis 1.23

Christoph Cellarius, Historia Universalis, HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 23. Turcorum res in oriente laetae, inprimis contra Persas, quibus imperant. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.23

Ea tempestate in Oriente, quam in Africa, feliciores Turci, Mesopotamiam, Assyriam et Babyloniam Persis eripiunt: sed quum Indiam quoque tentant, Dium Cambaiae obsidentes, fortiter a Lusitanis reiciuntur. Quae autem Persis ademerant, ad nostram usque aetatem tuentur, frustra ab illis bello non uno repetita. Nam qui ab ineunte aevo, quod enarramus, Persarum rebus praefuere, SOPHIANI generis reges, ad delicias et voluptates, quam ad arma, procliviores fuerunt, divitiis ad molle studium illecti, quia amplis et opimis regionibus, etiam postquam multati a Turcis sunt, per duo nunc saecula imperant.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
