Latin
HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 24. Paulus III. pontifex Rom. Mantuanum concilium indicit.
Christoph Cellarius, Historia Universalis 1.24
Unproofread scanNot analysed yet
Carolus victor Romam ingressus a pontifice PAULO III. honorifice fuscipitur. Is Farnesiorum familia ortus, facilior ad cogendum concilium erat, quam antecessor Clemens, qui male sibi conscius id maximopere declinaverat. Synodum enim, qua religionis causa examinetur, indicit, Mantuae futuram, eique orbis Christiani principes atque episcopos sub mensem Maium anni MDCXXXVII. adesse iubet. Sed Mantuano Duce praeter alia et praesidium urbis postulante, pontificio sumptu alendum, quod nolebat Paullus dare; alio diplomate, nullo loco conventus nominato, dilatum concilium in Calendas Novembris fuit.