Latin
HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 27. Utriusque regni reformatio. Fata Christiani II. regis.
Christoph Cellarius, Historia Universalis 1.27
Unproofread scanNot analysed yet
Illa tempestate utroque regno repurgari doctrina coepit, quam puriorem Gustavus, post Suedorum rex, quum Lubeccae privatus exsularet, ? ? ? Lutheri discipulis acceperat: apud Danos Christiernus Luthero favit, Wittenberga Martino quodam accito, qui evangelium doceret, quod apertius deinde, quum in Saxonia exulasset, professus fuit. Idem vero ad pontificios spe regni, illorum auxilio recuperandi rediisse fertur, quod dum moliebatur, captus a Friderico et in custodiam datus fuit, in qua etiam vigesimo septimo post anno, aetatis LXXVII, orbis redempti M DC LIX. diem obiit. Ita princeps viribus, sanguine, adfinitate maximus, postquam tribus regnis exciderat, vitam per sex et triginta annos exsilio et custodia misere traductam, tandem aliquando, quod saepe optaverat, finivit.