# Historia Universalis 1.3

Christoph Cellarius, Historia Universalis, HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 3. Venetorum res publica summo periculo liberata, pulsique Italia Galli.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.3

Cessit Ioannes potentioribus, non itidem LUDOVICUS XII. rex Gallorum, qui aeque Pontificis ac Ferdinandi copias ad Ravennam delevit, et gravius se vindicaturus fuisset, nisi ipse mox ab Helvetiis ad Novariam superatus esset. Saluti Venetis illud Iulii et Galli dissidium fuit, adhuc in supremum fere periculum adductis, quum Romanus antistes et Maximilianus imperator cum regibus Hispano atque Gallo, ad exscindendam Venetorum rem publicam, foedere Cameraci percusso, conspirassent. Quo factum fuit, ut multa Venetis in continente terra eriperentur. Quum vero Ludovici in Italia res maiores fierent, quam commodum Pontifici esset; cum Venetis pace inita, adversus Gallum arma convertit, eoque rem Helvetiorum auxilio duxit, ut Galli Italia eicerentur.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
