Latin
HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 35. Pacificatio Crepiacensis 1544. maturata Caroli prospera in Gallias
Christoph Cellarius, Historia Universalis 1.35
Unproofread scanNot analysed yet
Insequuto anno MDCXLIV. multas urbes Francisco vi et armis Caesar eripuit, Luxenburgum, paullo ante a Gallis captum, et Comersium Ligninium, S. Desiderii fanum, Vitriacum Aspernectum, atque inde in Parisios moturus, obvium regem cum exercitu habet, cuius robore, et suorum angusto commeatu inductus, pacem in Su? ? ? cessionibus fecit, utrique exoptatam, regi, ut populationes averteret; Caesari, ut cum dignitate se periculo explicaret. Haec illa Crepiacensis pacificatio, qua Caesar filiam cum dote Belgicarum provinciarum Carolo Aureliano, regis filio, promisisse fertur; aut si quid hanc adfinitatem impediret, Ferdinandi fratris filiam, quae dotali iure Mediolanensem principatum adferret. Qua in re deliberanda spatium Caesar postulavit, ut fratris voluntatem et Philippi filii, Hispaniae regis designati, exploraret. Propera autem mors Aureliani promissione Caesarem, quam commodum ei erat, opimiori exsolvit. Henricus quoque, rex Britanniae, adhuc Caesaris contra Gallum socius, exemplum sequutus, Morinorum Bononiam, quam obsidione ceperat, pretio Gallis MDCXLVI. restituit, qui belli acerrime adhuc gesti finis fuit.