# Historia Universalis 1.36

Christoph Cellarius, Historia Universalis, HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 36. Comitia Spirensia, ob bellum Turcicum; Wormatiensia, Ratisbonensia. His. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.36

Sub hoc tempus Imperator Spiram venit cum frequenti Principum Senatu. In hoc conventu Caesari auxilia contra Gallum et ex parte Turcam promissa. Causa religionis in proxima Comitia, mense Decembri habenda, reiecta; atque, ut interea Theologi utriusque partis certam formulam reformationis conscriberent, constitutum. Sequenti anno in Vangiones venit, comitiis, quae indixerat, praesens adfuturus, nec vero, per infrequentiam principum, cum legatis peragi potuit, quod Imperator proposuerat. Finem ergo actioni pridie Nonas Augusti fecit, et Ratisbonam futuri anni Ianuario mense omnes principes venire iubet, nisi valetudine detineantur. Eodem venerat Alexander Farnesius, Paulli pontificis nepos, cardinalis, vel ut Caesaris animum de concilio et bello in haereticos suscipiendo exploraret, vel ad hoc ipsum exstimularet, cuius percupidum Paullum fuisse multis significationibus apparebat. Id quod eventus etiam comprobavit, consilium Caesari dedisse, ut bello protestantes in ordinem cogeret, aut si nollent ad ecclesiam redire, exstirparet funditus. Quamobrem Carolus imperator cum Turcis inducias facit, ne Germanicis rebus impedimento sint, et Poloniae regem, ut auxilium contra Lutheranos ferat, identidem invitat.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
