# Historia Universalis 1.39

Christoph Cellarius, Historia Universalis, HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 39. Palatinatus Rheni et Neoburgicus reformantur.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.39
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.39

Sub idem tempus Palatinatum Rheni, ut antea paullo Neoburgicum, lux clarioris doctrinae illustravit. OTTO HENRICUS, postea elector, mortuo fratre Philippo, illam Bavariae partem, quae tunc iunior Palatinatus, nunc Neoburgicus vocatur, solus adeptus, dudum melioribus sacris favere coeperat, quae quum frustra ex concilio, quod promittebatur, restituenda exspectasset, ipse tandem suis MDCXLII. diplomate commendavit, et sequenti anno in foedus Smalcaldicum Norimbergensi conventu receptus. Interea LUDOVICO electori Palatino frater FRIDERICUS successit, et ipse puriori doctrina pridem tinctus, quam Ottonis Henrici exemplo, etiam ex civium voto, ineunte anno MDCXLVI. publice profiteri coepit, quae sane magna protestantium ecclesiae accessio fuit.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
