Latin
HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 4. Iulius II. romanus pontifex concilio Pisano opponit aliud Romae habitum
Christoph Cellarius, Historia Universalis 1.4
Unproofread scanNot analysed yet
Hunc militem verius quam sacrorum antistitem, cardinales quidam et episcopi, ut in ordinem redigerent, Pisis an. M DC XI. congregati sunt, et ut ibi se pontifex sisteret, rationem redditurus, publicis literis euocaverunt. Qui vero, proscriptis Pisanis aliud Romae concilium, in Laterano habendum, indixit, quod coeptum ab lulio, finitum a LEONE X. nihil sane eorum fanxit, quae ecclesiae necessaria tot piorum votis ac postulationibus expetita fuerant. Nam ubique gentium querimoniae de corruptelis ecclesiae, et de moribus clericorum audiebantur: qui reprimeret malum, Pontisice nolente, nemo audebat, donec propitio fato et divinis auspiciis Martinus Lutherus, Augustinianus monachus et theologiae Doctor in Wittebergensi academia, desperato malo, non sine multorum offensa, manum feliciter admoveret. Hic vero non illud egit, aut in animo habuit, ut omnem tum ecclesiam reformaret; sed indulgentiarum, quas Tezelius praedicabat, abusum reprehendit, indignum ratus, quod Dei misericordia impetrandum est, constituto nummorum pretio miseris hominibus divendi. Nec ipsi negant pontificii scriptores, impudenter Tezelium egisse, nec vero ALBERTUS, Magdeburgensis archiepiscopus, a Luthero monitus correxit hominem, quod ita fama interpretabatur, quasi ad eum quoque pars pecuniae redierit, quam pro infula Moguntina Pontifici daret. Is enim praeter morem duos archiepiscopatus possedit: princeps genere Brandenburgicus, frater IOACHIMI Electoris.