# Historia Universalis 1.41

Christoph Cellarius, Historia Universalis, HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 41. Melius procedit res in episcopatu Mersburgensi: cuius episcopi Adolphus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.41

Mitiora fata Saxoniae his temporibus erant, cuius episcopatibus quae lux adfulserat, quamvis obnubilata rursus fuit, brevi tamen post serenior emersit, ad nostram usque aetatem divinitus conservata. Doctrinae purgationi Mersburgenses praesules repugnaverant ADOLPHUS Anhaltinus, VINCENTIUS Schleinicius, et SIGISMUNDUS de Lindavia, cui anno MDCXXXXIV. exstincto, a plurimis canonicorum AUGUSTUS Saxo, postea elector, subrogatus fuit, qui etiam hac conditione episcopatum suscepit, ut liber ipse a vinculis clericorum, rem publicam civilem administraret, sacrorum curam GEORGIO Anhaltino, seniori canonico, principi pio et erudito conferret, a quo etiam, quae ad ecclesiam attinent, restituta et servata per quadriennium et amplius fuerunt. Augusto autem administrationem abdicante, et MICHAELE, Sidoniensis episcopi titulum gerente, a Caesare in Mersburgensem dioecesin submisso, cessit is quidem, qua functus administratione erat; ut senior tamen collegii postulavit, ne quid novus episcopus in doctrina repurgata mutaret; nec alia conditione in electionem eius consensit: quamquam res postea non exvoto sanctissimi principis successit: meliorem eventum post mortem Sidonii, ut infra dicemus, habitura.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
