Latin
HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 45 Et in Misnensi; ubi Ioannes Salhusius, Io. Schleinicius, Io. Malticius
Christoph Cellarius, Historia Universalis 1.43
Unproofread scanNot analysed yet
Misnenses quoque episcopi ecclesiae emendationem iniquius ferebant. Etsi enim IOANNES Salhusius indulgentias improbabat, detestatus Tezelii impudentiam; qui tamen successit IOANNES ex Schleiniciorum gente acerbior in Lutherum fuit et in cunctos illius adsectatores. IOANNES autem Malticius, novus praesul, quum dux Henricus Georgii hereditatem adiret, conciliationem quidem et Ecclesiae emendationem oblato libro tentavit, non autem sine damno veritatis, ideoque reiectus a principibus fuit. Sic crevit purior in dioecesi doctrina, nec episcopus, aut qui subfecti ei sunt, impedire potuerunt, quo minus pontificii ritus et pravae opiniones abolerentur. Tandem et hic episcopatus sub cura et tutela Saxoniae principum adquievit.