# Historia Universalis 1.44

Christoph Cellarius, Historia Universalis, HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 44. Nec minus in Brandenburgensi, Havelbergensi, Lebusensi, Suerinensi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.44

Et alibi episcopatus in religionis causa mutationem subierunt. Brandenburgensis praesul, MATTHIAS de Iagaw, Electori Ioachimo 11. ope et consilio adfuit, quum in Marchia, ut supra dictum, superstitiones abrogaret. Havelbergensis BUSSO, ex nobili Alvenslebiorum gente, ultimus fuit Pontifici obnoxiorum, MDCXLVIII. mortalitate interceptus. Episcopatus Lebusensis, cuius solum nunc nomen superest, id singulare habuit, ut eius antistes academiae Oderanae cancellarius esset, quia Francofurtana civitas, illius sedes, in eius dioecesi erat, aliquando a pontifice per. XXVIII. annos, ob causam huius episcopi, quem captum in custodiam dederat, sacrorum communione exclusa. Sed haec antea saeculo XIIII. contigerant. Huius episcopatus antistes restiterat coeptae reformationi, ut supra praediximus: successores mitiores facti, quum Electorem et Marchiones cum universo populo purioribus sacris imbutos esse vidissent. Suerinensis praesul MAGNUS, dux Mecklenburgicus, cuius pater quoque HENRICUS evangelio faverat, ab anno MDCXXXVIII. ritus et doctrinam emendare coepit. Caminensis quoque episcopus, defuncto sub initium MDCXLIV. anni MANTEUFELIO praesule, acerrimo papatus defensore, melius coepit se habere. Erat illa maiori vinculo principibus suis obstricta, quam alibi moris in hierarchia erat, ut penes istos etiam nominandi episcopi ius esset, si intra tertium mensem a morte antecessoris id facerent. Tum vero in diversa abierunt BARNIMUS et PHILIPPUS, Duces Pomeraniae, illo Comitis in Eberstein et Neugarten impuberem filium, hoc alium quendam commendante. Quos quum Elector Saxoniae et Hassiae Landgravius monuissent, ut virum tantis rebus non imparem nominarent, consensione facta, Io. Bugenhagio, professori Wittenbergensi, qui gente Pomeranus erat, oblatum illud munus est, quo recusante, BARTHOLOMAEUS SUAVENIUS suscepit, purgatis sacris addictis, qui post sex annos MARTINO WEIGERO resignavit. De Magdeburgensi Metropolitana sede et de cathedrali Halberstadiensis et Razenburgensis ecclesiarum postea dicemus.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
