# Historia Universalis 1.45

Christoph Cellarius, Historia Universalis, HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 45. Comitum Mansfeldensium dissidium: quod compositurus Lutherus Islebiam bis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.45

Sic undique inter metus et minas protestantium doctrina crevit: ingens autem damnum ex Lutheri principis theologi, ex vita decessu cepit. Islebiensis erat, quod Mansfeldicorum Comitum oppidum est, qui quum in metallica re dissiderent, in eo tandem conventum illis fuit, ut civis sui Martini Lutheri compositionem sequerentur. Venit eo, consentiente Electore, MDCXLV. cum Iusto Iona et Philippo Melanchthone, sed nihil eo tempore profecit, manente et ingravescente discordia: iterum extremo Ianuario anni MDCXLVI. rogatu Comitum et Electoris venia, cum solo Iusto Iona, Halensi antistite, eodem profectus, per XX. dies, itidem parum profecit, quamvis et Wolffgangus, princeps Anhaltinus, et Io annes Henricus, comes Schwartzburgicus, adessent, ut horum quoque consilio consopiretur controversia. Huc quum non satis firma valetudine, sed tam aetate, quam lucubrationibus et hiberno itinere adflicta venisset, melius tamen, tamquam in patria valere sibi visus est, donec post decem novem dies vehementior morbus invasit, qui altero mane, A. D. XII. calendas Martias, aetatis anno LXIII, inter pias preces animam Deo confisam ad meliores sedes extraxit. Sic meritissimus vir et ecclesiae pernecessarius placida morte, sed alieno tempore subductus est, quum alterum colloquium Ratisbonae institueretur, et Tridentina synodus post longa molimina initium tandem caperet, sed male auspicatum. Comites Lutheri exuvias in patria sepeliri volebant, sed electoris iussu Wittebergam adductae sunt, ubique, qua transeundum erat, prodeuntibus omnibus bonis, honorifice exceptae.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
