# Historia Universalis 1.46

Christoph Cellarius, Historia Universalis, HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 46. Bellum Caesaris contra Protestantes, Saxo et Hassus capti, electoralis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.46

Ab eo tempore pax incerta et dubia in bellum calamitosum exiit. Caesare enim milites adducente, ut cogeret protestantes, aut deleret; Saxo et Hassus vicissim copias conscribunt, et ut idem foederati faciant, identidem hortantur. Obviam eunt Caesari, a quo proscripti erant, et castra castris opponunt ad Ingolstadium, inter Nordlingam et Donawerdam, et ad Giengam, nec occasio superandi deesse videbatur; consiliorum autem dissensione factum, ut nihil perageretur. Interea rex Ferdinandus Bohemo et Ungaro milite, et Saxo Mauricius Electoris regiones invadunt, nihilque intactum relinquunt, praeter Wittebergam, Gotham, Isenacum. Quo nuntio adlato, domum festinat Elector, ut sua recuperet; et invicem oppidis Mauricium exuit, praeter Dresdam et Lipsiam, quamquam et hanc obsidione cinctam tormentis vehementer conquassavit. Eodem tempore Ferdinandus Mauricio auxilia misit ductore Alberto Brandenburgico, quem vero Ernesti Brunsuicensis ope Elector intercepit, concisis partim copiis eius, partim sacramento adactis, ne intra sextum mensem contra Smalcaldicos militarent. Novo vere imperator invadit Saxonem, qui obviam ad Albim progressus sustinere hostem potuisset, forte etiam profligare, si suas copias in unum licuisset contrahere, quas dispersas in praesidiis habebat; aut socii auxilia, quae foederi debebant, etiam illo anno submisissent. Itaque numero victus et multitudine, quamvis fortiter repugnans, supra Mulbergam capitur, quod ripense oppidum inter Torgam et Misnam. Sic in custodiam datus Elector, damnatur capitis in castris, et vix aliorum precibus servatus a supplicio, quoquo ibat Caesar, per quinque annos captivus circumducitur, electorali dignitate in Mauritium a Caesare translata. Captus cum eo fuit Ernestus Brunsuicensis, sed brevi post dimissus: natu autem maximus Electoris accepto vulnere Wittenbergam, inde Gotham effugit: reliqui filii cum matre et patruo in praesidio Wittenbergensi erant, qui deditione facta se victori permiserunt. Hassus supererat, belli eiusdem socius, tum absens, cui Ioachimus Brandenburgicus Elector, et Mauricius gener non intolerandam pacem a Caesare impetrant, quorum fide interposita, Halae ad Salam amnem, qua Caesar transibat Hassiam petiturus, supplex eidem fit, qui veniam quidem culpae dat, non autem libertatem. Etenim contra datam fidem in cena detentus, frustra querentibus, qui sponsores fuerant, cum captivo Electore abducitur, nec vero semper, ut ille, cum Caesare est, sed aliquando Werdae ad Danubium, diutius Mechlini, Brabandorum urbe, in custodia relictus. Tametsi vero Ioannes Fridericus et filii eius, electorali dignitate, eique adiunctis oppidis et terris exciderunt: ceterae tamen possessiones illis relictae sunt.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
