Latin
HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 48. Mors Francisci Galliae et Henrici Angliae regis. Motus Magdeburgenses
Christoph Cellarius, Historia Universalis 1.48
Unproofread scanNot analysed yet
Fortuna Caesaris fuit, quod aemuli reges, Franciscus Galliae, et Henricus Britanniae eodem anno, quo Saxonem et Hassum cepit, fataliter exstincti sunt, Turcus induciis stetit, quas cum ipso pepigerat. Quum vero oppressi iam protestantes viderentur, altius in dies emerserunt. Magdeburgensis motus intervenerat, unde vires et occasio liberatori. Nam Alberto, Magdeburgico et Halberstadiensi praesuli, qui et elector Moguntinus et cardinalis Romanae ecclesiae fuerat; huic, inquam, vita anno M DC XLV. defuncto, successor dandus erat IOANNES ALBERTUS, agnatus illius, Friderici Marchionis, Franconiae familiae progenitoris, filius, qui Alberto adiutor tam Magdeburgi, quam Halberstadii in sacro munere fuerat. Senatus vero et cives Magdeburgenses, dudum doctrinae purificatae adsueti, cum canonicis litigantes eo usque processerunt, ut per turbas illas archiepiscopus in metropoli sua nequiret inaugurari. Saxo quoque Ioannes Fridericus, pactione quadam, ut ferebatur, utriusque episcopatus regiones postulabat, quibus captivus postmodum renuntiare coactus est, quando Caesar Ioannem Albertum restituit, eique FRIDERICUM Brandenburgicum, Ioachimi electoris filium, adiutorem esse iussit, qui a triennio successor vix alterum annum episcopatus rexerat, quum praematura morte praeventus, fratri SIGISMUNDO administrationem reliquit. Sed neque sic quies Magdeburgensi civitati rediit, quam imperator proscripsit, et Mauricius Saxo obsidione ad poenam postulavit. Tandem deditione facta, compositum dissidium, abolita proscriptio, remissa pars multarum, et securitas restituta, militesque in hiberna per Thuringiam distributi sunt.