# Historia Universalis 1.51

Christoph Cellarius, Historia Universalis, HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 51. Reformatio episcopatus Bremensis, Halberstadiensis, Razeburgensis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.51

Hi motus Germaniae fuerunt, quos status tranquillior insequebatur, etiam in ecclesia post pacem Passavii felici auspicio sancitam. In episcopatibus quoque, quorum haeserat adhuc reformatio, ut Bremae, Halberstadii, Razeburgi, nunc sensim omnia faciliora fiunt, exstinctis aut mutatis, qui veteres errores pertinacius defenderant. Cum primis in Saxonia ecclesiarum respacatae erant, Sidonio Michaele, Mersburgensi praesule, M DC LXI. et Iulio Pflugio Numburgensi MDCLXIV. fatali lege sublatis. Michaeli enim ALEXANDER, electoris AUGUSTI, qui Mauricio fratri successerat, quatuordecim annorum filius, suffragante collegio, suffectus fuit, patre administrationem pro filio aetate praepedito, suscipiente, quam etiam post mortem illius M DC XLV. sequutam, continuavit. Nec alia ratio Numburgensis episcopatus fuit, ut supra quoque praediximus.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
