Latin
HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 56. Nova, pro recuperanda Tripoli, expeditio in Africam, sed parum felix
Christoph Cellarius, Historia Universalis 1.56
Unproofread scanNot analysed yet
Sub hoc tempus, anno M DC LX, nova expeditio in Africam tentata, ut Tripolis, a Turcis capta, ab Hispanis reciperetur. Quod quum male cessisset, pretium operae erit, rem altius repetere. Anno M DC X. Navarrus Petrus classi praefectus, Hispanorum ditionis hanc urbem fecit, quum antea Tunetani regni pars fuisset, aut proprio paruisset principi. Carolus autem rex Hispanorum, idemque imperator Romanus, S. Ioannis illam equitibus, quibus Meliten tribuerat, custodiendam dedit, qui usque ad medium saeculi etiam praesidio tenuerant. Quum vero Turcicum piratam, Barbarussae successorem, (Draguti nomen erat) Hispani persequuturi Monasterium, Aphrodisium, et insulam Meningem cepissent; altero anno Turcus cladem ulturus, Meliten quidem frustra tentat, at Cosyram expugnat, Tripolim deditione capit. Carolus triennio post Aphrodisium (quae Africa etiam et Mahomedia dicta fuit) eversis munimentis, deserere iussit: Philippus, Siciliae proregis hortatu, anno nono, quam amissa erat, recuperaturus Tripolim, multo damno adfectus est, nec quidquam praeter Gerbim insulam, quae et Meninx fuit, occupavit, unde brevi post rursus excidit, et praefectus insulae Constantinopolim abductus, vix multa Busbequii opera, Ferdinandi ad Portam oratoris, liberari tandem potuit. Eodem tempore Caruennae regnum, adhuc suo regulo usum, a Dragute occupatur, ut sic omnis ora Africae, quae super mediterraneum mare est, in Turcorum potestatem devenerit, praeter Mauretaniae partem, quae Fessanum, et quod ei in austrum subiacet, Maroccenum regnum tenet, quem tractum ad nostra usque tempora Saraceni possident.