# Historia Universalis 1.58

Christoph Cellarius, Historia Universalis, HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 58. Confessionis Augustanae sincerae et variatae discrimen. Colloquium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.58

Haec in Sarmatis, Dacis et Helvetia: in Germania protestantes principes Numburgi M DC LXI. convenerunt, ut tum alia transigerent, tum maxime de forma confessionis suae, quae non eadem apud omnes erat, certi aliquid definirent. Primo ita exemplo, reiectis interpolatis, iterum principes subscripserunt: atque ex eo tempore discrimen Augustanae confessionis sincerae, et variatae, innotuit, graviorum motuum in posterum origo, postquam Principes quidam, Augustanae antea addicti, Helvetiorum confessioni apertius accesserunt. Eodem tempore auctoritate Friderici III. Palatini et Christophori, Ducis Wirtenbergici Maulbrunense institutum Colloquium, Caluinianos inter et Lutheranos circa controversiam de Eucharistia. Quo cum non convenerit, origo fuit manentium inter utrosque dissidiorum.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
