Latin
HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 6. Stirps Ernestina electoralis et Albertina in domo Saxonica. Academia
Christoph Cellarius, Historia Universalis 1.6
Unproofread scanNot analysed yet
Rebus tum praeerat elector FRIDERICUS, illius ERNESTI filius, qui, et frater ALBERTUS, duas familias propagarunt; nepos FRIDERICI Placidi; pronepos FRIDERICI Bellicosi, primi ex Marchionibus Misnicis electoralem Saxoniae dignitatem consequuti. Is FRIDERICUS ? ? ? cui cognomen Sapientis erat, M DC III. Wittebergensem academiam condiderat, cui ornandae Lutherus quoque ex Erfurtensi monasterio, suadente Staupicio, ad docendas Graecas litteras evocatus fuit. Ut vero sapientissimus princeps erat, plus profuit nonimpediendo evangelium, quam acriter propugnando, quas partes fratri et successori IOANNI, eiusque filio IO. FRIDERICO reliquit. EX ALBERTI filiis GEORGIUS et HENRICUS reliquas terras Saxonicas regebant, tum tertius FRIDERICUS ecclesiae addictus, Ordinis Teutonici primum Magister, mox Magdeburgensis Archiepiscopi Vicarius. Ille Georgius causae Lutheri nimium adversus, Io. Eccii instinctu colloquium Lipsiae III. Non. Iulii M DC XIX. habendum instituit, quod decimo quarto demum die finitum. Disputabant primum invicem Eccius et Carolstadtius: post in arenam, ab Eccio provocatus, descendebat Lutherus. Controversia erat de Papae primatu, purgatorio, indulgentiis, paenitentia, culpae remissione, deque sacerdotum potestate.