# Historia Universalis 1.60

Christoph Cellarius, Historia Universalis, HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 60. Hugonotorum nomen in Gallia, quibus favent Burbonii, adversantur Guissii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.60

Inter haec late in Galliis diffusum evangelium erat, in dies illorum numero aucto, qui vel primam Augustanam, vel Helvetiam confessionem postea ibidem praevalituram, sequebantur, novo, nec certum unde, Hugonotorum notati nomine. Nec de plebe tantum homines, sed principes quoque sacrorum purgationi favebant, in quibus Burbonii erant ANTONIUS Navarrae rex, eiusque frater Ludovicus CONDAEUS. Hos contra GVISII fratres, CAROLUS cardinalis, et FRANCISCUS, bellicarum rerum praefectus, emerserunt, quos adfinitas regis audaciores faciebat. Quum enim Henricum II. certamen Iudicrum peremisset; filius FRANCISCUS II. successit, qui MARIAM, Scotiae reginam, Guisiorum sorore natam, in matrimonio habebat, sub quo Condaei, ducis Hugonotorum insidiae, quibus Guisios oppressurus erat, produntur, ipseque captus luisset capite, nisi mors regis tumultum diremisset. Qui enim fratri successit. CAROLUS IX, novem annorum puer, aetatis causa sub matris, Mediceae CATHARINAE, imperio erat, quae ut potentius regnare posset, Guisiorum aemulos excitavit, quasi ipsa non iniqua religioni novae esset. Augebat spem Possiacense colloquium; et edictum, quod a mense, quo editum, Ianuarium vocatur, quo libertas protestantibus concedebatur. Quod quum male haberet III. viros, hoc est Momorancium, Fr. Guisium, et Santandreanum, primos ministros aulae et purioris religionis infensos hostes; funestissimum bellum erupit, cui Vassiacensis tumultus, quo inter sacra Hugonoti trucidati sunt, prolusit. Periit rex Navarrae in Rothomagi obsidione: Guisius in Aurelianensi per insidias, ut credebatur: plures medio temporead VIII. milia Drocensi praelio, quo Condaeus et Momorancius diversarum partium duces, capti, et Santandreanus occisus est. Pax itaque M DC LXIII. est inita, quae quarto post anno exspiravit, quum rumor increbuisset, regem et regis matrem Baionae id cum Hispaniae regina decrevisse, ut haeretici exstirparentur. Elusi itaque protestantes, multas urbes capiunt, et Lutetiam arctius includunt, inter quam et Dionysii fanum commisso praelio Momorancius, regiorum dux, cadit. Post alias obsidiones, pugnas, deditiones Rupella quoque foederatis accessit: et quum Autricum obsideretur, pax convenit M DC LXVIII, sed eodem anno dissoluta, quo tertio bello pugna Bassacana dux Condaeus oppetiit, in cuius locum protestantium imperator HENRICUS, Navarrae rex electus est, qui post mutuas clades, auro ab Elisabetha regina, milite a Palatino adiutus, in Parisios movens, pacis conditiones hosti extorsit, quae tertia fuit inter regem et Hugonotos pacificatio, qua his quatuor munitae urbes securitatis causa relictae sunt.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
