# Historia Universalis 1.62

Christoph Cellarius, Historia Universalis, HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 62. Quartum bellum civile Gallorum finitum, cum regis frater Henricus ad. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.62

Dum debellatum caede credebatur, subito bellum idque quartum resurrexit, initio in Septimania facto, ubi primum consternatis in praecordia virtus redibat. Sed quod omnis spes protestantium in munimentis erat, validissima illorum Sancerra et Rupella uno tempore obsidebantur, et Sancerranis ad liorribilem famem redactis, Rupella per octo menses non sustinuit modo, sed fregit etiam hostes, qui fortunae suae imputabant, causam dari solvendae obsidionis, regis fratre, castrorum praefecto, ad Poloniae regnum invitato. Pace igitur facta M DC LXXIII, praeter Rupellam et Montalbano et Nemauso nominatim cautum fuit: Sancerrae communi tantum formula, qua perseverantibus in religione promissa fuit securitas.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
