Latin
HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 63. Quintum, quo factio politicorum protestantibus se coniunxit. Henricus
Christoph Cellarius, Historia Universalis 1.63
Unproofread scanNot analysed yet
Quintum bellum in sequenti anno exarsit, quo nova factio politicorum orta fuit, qui catholicae quidem confessionis erant, sed aulae facta detestati, hoc unice agebant, ut Guisii et Itali homines, quibus mater regis utebatur, a rebus gerendis removerentur: idcirco protestantibus in communi se causa coniunxere. Pugnatum in Septimania et Pictonibus: sed medio tumultu rex Carolus mortem obiit, quo nuntio accepto HENRICUS rex Poloniae in Galliam clam aufugit, ut fratris locum occuparet, aquo quinta pacificatione M DC LXXVI. transactum est. Eodem anno sextum pax turbata, HENRICO Guisio, Francisci silio, concitante, auctore sanctae unionis, sed brevi post Bergeraci in Petrocoriis M DC LXXVII. restituta quies, et quae dura in edictis erant, emollita; quae ambigua, reducta in certum, et ius aequabile inter omnes confirmatum.