Latin
HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 67. Formula Concordiae publicata 1580.
Christoph Cellarius, Historia Universalis 1.67
Unproofread scanNot analysed yet
Pacem rei publicae restitutam turbavit ecclesiarum discordia; Lipsiae enim et Wittenbergae quum plures essent ex Melanchthonis schola profecti, quem supra diximus Helvetiae et Augustanae confessionis conciliandae percupidum fuisse; hi occulte primum, deinde apertius defenderunt, quae a Lutheri doctrina discrepabant. Quod quum Augustus intellexisset, consilio cum aliis collato, formulam componi iussit, qua controversiae illae, et si quae aliae inter protestantes essent, ex divinis litteris diiudicarentur, quam qui suae et sociorum ditionis sequi nollent; publico munere carerent, tamquam suspecti doctrinae novitate. Bergae igitur, quod coenobium est Magdeburgici agri, a sex theologis examinatur antea concepta, et anno M DC LXXX. Dresdae publicatur Concordiae formula, cui electores, principes, civitates subscripserunt, etiam octies mille tam scholarum, quam ecclesiae Lutheranae administri. Fuerunt tamen quidam Augustanae confessionis, qui nollent illam formam acceptare, nec vero omnes ex eadem causa, qui dissensus partim sublatus postea, partim ad nostra usque tempora conservatus fuit.