# Historia Universalis 1.7

Christoph Cellarius, Historia Universalis, HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 7. Carolus V. Caesar Lutherum Wormatiam evocat. Lutheri Pathmus.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.7

Finitis Augustae comitiis, exstinctum Maximilianum, qui imperium in circulos diviserat, CAROLUS nepos, in Hispaniae regnis Ferdinandi avi successor, augusta dignitate excepit, quintus huius nominis Caesar imperator, cui inprimis curae fuit, ut, diffidio religionis composito, fortius, qui irrumpebant, Turci repellerentur. Wormatiam igitur ordinibus convocatis, Lutherum quoque, fide publica arcessitum, audit, quem, quod nollet retractare, quae docuerat, (nec enim potuit, erroris non convictus) eadem fide dimisit, postea profcripsit, quod praesentiens Elector nonnullis suorum mandavit, ut in via comitatui ereptum, in locum tutum deportarent. Arx haec fuit Wartburgum oppido Isenacensi imminens, ubi tempus is legendo et scribendo satis commode transegit. Quum vero Andreas Bodenstein Carolstadtius a patria dictus, ante hac collega Lutheri, et in Lipsiensi colloquio socius, fractis imaginibus, turbas concitaret; contineri ille non potuit, quin, inscio Electore, Wittebergam, tumultum sedaturus, rediret.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
