# Historia Universalis 1.71

Christoph Cellarius, Historia Universalis, HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 71. Daniae reges Christianus III. Fridericus II. Christianus IV. Suediae. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.71

Daniae regem Fridericum, M DC XXXIII. exstinctum excepit filius CHRISTIANUS III, cui multa contigere adversa, Christophoro Oldenburgico et Lubecensibus captivum Christiernum restituere conantibus, cui multae etiam favebant provinciae. Auxiliis tamen Gustavi, Suecorum Regis, firmatus, Hafniam M DC LVI. ad obsequium redegit, atque re omni composita, in regna sua introduxit religionem evangelicam. Huic MDCLVIII. demortuo successit filius FRIDERICUS II, qui cum ERICO XIV, Suediae rege Gustavi filio et anno M DC LX. successore, aequatis utrimque damnis, bellum gessit, anno M DC LXXX. excedens vita, regnum filio CHRISTIANO IV. reliquit. Suediae autem rex Ericus, in proceres saevus et sordido matrimonio pollutus a suis pellitur M DC LXIX, et quem ipse captivum tenuerat, IOANNES frater rex proclamatur, a quo vicissim Ericus in carcerem detruditur. Ioannes, Sigismundi Poloni gener, Russorum victor, decessit M DC XCII, cuius filius SIGISMUNDUS, in pontificia religione institutus, ut rex Poloniae in Stephani Bathori locum sufficeretur, excidit paterno regno, quum in sacris quaedam novaturus esset; idque patruo illius, CAROLO, Sudermanniae Duci post initium sequentis saeculi collatum fuit, in cuius posteris ad nostra tempora permansit.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
