Latin
HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 75. Portugalliae reges Emanuel, Ioannes III. Sebastianus, in Africa caesus
Christoph Cellarius, Historia Universalis 1.75
Unproofread scanNot analysed yet
Portugalliam ex superioris saeculi anno XCV. ad XXI. huius, quod describimus, EMANVEL rexerat, auctor indicae navigationis, quam coloniis et munimentis filius IOANNES III. auxit et SEBASTIANO, ex filio Ioanne nepoti trimulo M DC LVII. fatis concedens, reliquit. Qui quum adolevisset, iuvenili ausu, spretis qui dissuadebant, in Africam exercitum traiecit, ut Maroccenum regem Mohamedem, a patruo Meliki pulsum, in regnum armis restitueret: sed acie victus, captus, interfectus, et nobilissimo quoque in pugna caeso, tristem sui memoriam et exemplum temeritatis reliquit. Quae Portugalliae clades M DC LXXVIII. accidit. HENRICUS igitur, patruus magnus, exuto cardinalis habitu, Rex Portugalliae factus, post biennium ex vita decedens, litem cognatis suis reliquit, verum sororis filius, Hispaniae Rex, an fratris Eduardi filia Bragancii ducis coniux, ex iure et lege succederet. Sed, ut fieri solet, potentior Philippus ius armis sibi praeripuit et ANTONIO alterius fratris Ludovici notho filio, qui regnum invaserat, ad Alacantaram oppresso, Castellae regno Portugallicum subiecit. Qui, quum foederatos Belgas a commerciis suorum arceret, plus suis damni, quam illis intulisse, eventus probavit, dum ipsi sibi ab Indis petiere, quas orientis merces a Lusitanis ante acceperant. Sed ab origine Belgicorum tumultuum ordiendum est.