# Historia Universalis 1.81

Christoph Cellarius, Historia Universalis, HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 81. Novae Academiae.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.81

De singulis haec ingeniis: universis formandis novas officinas, novas academias institutas laudamus. Saeculi, quod enarravimus, altero anno Wittenbergensem Fridericus sapiens, sexto Francofurtanam Ioachimus I, ambo electores, condiderunt. Annus erat XXVI, quum princeps Philippus simile opus Marpurgi moliretur, quod trigesimo quinto perfectum fuit: quadragesimo quarto anno Regiomontana orta opus Alberti Brandenburgici, primi Borussorum ducis: et medio fere saeculo, episcopo Augustano auctore, academia Dillingensis: at octavo quinquagesimo Io. Friderici Electoris filii Ienensem consummarunt, decem ante annos coeptam. Rex quoque Philippus, aemulatus Germanos, Duaci Flandriae anno LXII, et LXVIII. Argentoratensis civitas intra moenia sua, et Bataviae ordines LXXV. anno Lugduni litterarum sacraria constituerunt. Certatum in hoc studio est, et sequuto anno LXXVI. Iulius Brunsuicensis Helmstadiensem, et LXXIX. Norimbergensis senatus Altorfinam, et LXXXV. Franeckeranam Frisones statuerunt.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
