Latin
HISTORIA SAECULI XVII. CHRISTIANORUM., §. 1. Donawerda proscripta. Unio. Liga. Successio Iuliacensis.
Christoph Cellarius, Historia Universalis 2.1
Unproofread scanNot analysed yet
Novum saeculum novas turbas mox in gravius bellum erupturas, attulit. Donawerdae, quae libera civitas imperii erat, Augustanae confessioni addicta, abbas coenobii, quod in illa est, sua publica sacra, processionem vocant, praeter solitum M DC C VII. peragere tentabat, quod quum vulgus impediret, eo res adducta fuit, ut proscripta civitas et privilegiis exuta, Boiariae adiudicaretur. Insolens poena protestantibus videbatur, qui foedus idcirco (unionem vocabant) ad vim, si inferretur, propellendam inierunt, cui aliud pontificii, quod Ligam dicebant, opposuere. Quo tempore IO. GVILIELMUS, dux Clivensis et Iuliacus, sine prole decedens, agnatis litem hereditatis reliquit. Maximilianus I. Imperator Alberto Saxoni, Ernesti electoris fratri, auxilii bellici praemium, successionem Iuliaci et Bergensis ducatuum promiserat. Mortuus est GVILIELMUS sine virili prole M DC IX. cuius ne Saxones heredes essent, gener IOANNES Clivensis obstabat, quem ne Gallis accederet, Carolus V. salvo utriusque partis iure, confirmavit. Ioannis filiam Sibyllam IO. FRIDERICUS, electoris Saxonici filius, eo pacto M DC XXV. duxit, ut si Ioannes ex Iuliaca nullum filium susciperet, Clivensis aeque et Iuliacensis penes Saxones esset hereditas. Conditio irrita fuit, filio nato GVILIELMO, qui adultior factus, ducta Ferdinandi filia, asoceri fratre Carolo V. impetravit, ut ad feminas etiam successio pertineret. Eius filio IO. GVILIELMO, M DC C IX. defuncto, lis inter sorores aut posteros illarum orta est. Primae Borussorum duci ALBERTO FRIDERICO nuptae, filiam Annam IO. SIGISMUNDUS Brandenburgicus elector IOACHIMI FRIDERICI filius, IO. GEORGII nepos, in matrimonio habebat: secunda superstes PHILIPPO LUDOVICO, Palatino Neoburgico coniuncta erat: tertia itidem superstes, IOANNI Bipontino. Multa his contentio fuit tam inter se, quam cum Saxonibus, ut Belgae etiam, quibus tum otium erat, in societatem litigantium venirent. Hispani enim Neoburgicum, Spinola duce; foederati Brandenburgici partes tuebantur occupata, adempta, recuperata multa per vices sunt, ut fieri in bello solet, nec conventibus ad transigendum institutis componi certamen potuit, donec tandem ita duae partes convenirent, ut Brandenburgicus cum Marchano comitatu Clivensem ducatum, Neoburgicus Iuliacum et Bergensem possideret, reliquis ius suum tantum titulo usque ad hunc diem contestatis.