Latin
HISTORIA SAECULI XVII. CHRISTIANORUM., §. 12. Gustavi Adolphi adventus in Germaniam, qui Pomeraniam tuetur, Francofurto
Christoph Cellarius, Historia Universalis 2.12
Unproofread scanNot analysed yet
Quum is status rerum esset, et Pomerania in Caesaris potestate; Suedorum rex GUSTAVUS ADOLPHUS, adhuc victor Polonorum, non ferens commercia suis intercludi, aliisque causis offensus, tentatis frustra, quae pacem Germaniae redderent; praemisit tandem, qui Caesareos ex Rugia exturbarent. Quod eo facilius ad exsequendum fuit, quo huic proprior insulae Stralsunda est, quam suo praesidio rex, vocatus ante a civibus, cum Portu urbis tenebat. Ipse cum exercitu Iunio mense M DC C XXX. sequutus, eiectis Caesareis, et cum BOGISLAO, ultimo principum huius gentis, icto foedere, Pomeraniam tuetur. Ad regem principes confluebant, expulsi sedibus ab imperatore, quibus opem suam promittit, quam praesentem etiam Mecklenburgicis praestitit. Tillius, exauctorato Wallensteinio suffectus, amissa Pomerania, in milite spem habebat, si acie certandi facultas foret. Quam quum negasset rex aliquoties, is Magdeburgum obsidione cingit, futurum sperans, ut rex urbem liberaturus, in manus sibi veniret. Nondum maturum regi erat interiora Germaniae intrare, priusquam de receptu sibi et auxiliis prospexisset, quod dum facit, et Francofurto vi expugnato, de Spondovia cum Brandenburgico agit, et cum Saxone de necessariis obsidioni disiciendae, interea captum Magdeburgum et crudelissime excisum fuit. Quod saevitiae exemplum dubios principes confirmavit, ut Caesari fide renuntiata, Suedorum regi, libertatis vindici, accederent.