# Historia Universalis 2.16

Christoph Cellarius, Historia Universalis, HISTORIA SAECULI XVII. CHRISTIANORUM., §. 16. Ferdinandus II. moritur. Mors Bernhardi Vinariensis. Varia proelia. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.16

Vergente anno MDCCXXXVI. comitiis Ratisbonam indictis, FERDINANDUS III, iam Ungariae rex Bohoemiaeque, REX ROMANORUM declaratur, bono rei publicae fato, quia mors Ferdinandi patris, bimestri spatio sequuta, turbas novas interregno conciere potuisset. Vinariensis ad superiorem Rhenum omnia vincit, quae Austriacae ditionis erant, et contra se venientes Caesareos duces, Goezium et Savellum, in Brisgoia profligat, et caput regionis, Brisacum quatuor mensium obsidione ad deditionem compellit, quod, exstincto Neoburgi Bernhardo, in Gallorum potestatem venit. Post haec LEOPOLDUS GVILIELMUS, Caesaris frater, Bohoemiam receptat, fugatis Banerianis: contra ea Caesarei eodem anno MDCCXL. ad Ziegenhainam; et insequenti ad Guelferbytum; et secundo quadragesimo cum alibi a ducibus diversis, tum ad Lipsiam gravi praelio a Torstensonio vincuntur, ipsaque urbs cum arce Pleissenburgo post victoriam expugnata.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
