# Historia Universalis 2.18

Christoph Cellarius, Historia Universalis, HISTORIA SAECULI XVII. CHRISTIANORUM., §. 18. Belgium foederatum post varias victorias, plenam libertatem accipit pace. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.18

Belgii foederati fortuna, quum bello Germania arderet, altius exsurgebat. Multas urbes foederati capiebant, in quibus Traiectus ad Mosam erat, cui tuendae frustra Pappenheimius cum exercitu Caesaris accesserat. Et quamvis Schenckii munimentum, in Rheno exstructum, Hispanorum astu amisissent; altero tamen anno obsidione, quamvis operosa, receperunt: etiam Breda munitissima urbe, haud longe post, et anno MDCCXLIV. Gandavensi Aggere potiti: semel forte ad Calloum infeliciter pugnantes. Haec domi et intra Belgium. Navali pugna vicerunt, Trompio duce, in freto Britannico: in transmarinis Brasiliae magnam partem Fernambuco capto, ditionis suae fecerunt: et Africae castellum Mina in Guineae littore virtute Kaynii MDCC XXXVII. expugnarunt, et quod prope hinc abest orientem versus, Caput Corsum. Anno MDCCXXXXVIII, paullo ante Germaniae pacem, Monasteriensi conventu, ab Hispanis liberi ordines et supremi iuris populus, sublata hostilitate, declarati sunt, socii inposterum eorum futuri, adversus quos tam fortiter repugnaverant.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
