# Historia Universalis 2.19

Christoph Cellarius, Historia Universalis, HISTORIA SAECULI XVII. CHRISTIANORUM., §. 19. Tristia fata Britanniae sub rege Carolo I. qui securi tandem percutitur. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.19

Tristiora fata Britanniae erant, discordia inter regem CAROLUM, Iacobi MDCCXXV. exstincti filium, et regni senatum invalescente, quae robur a Puritanorum factione capiebat, etiam multis tributorum novitate ab rege suo alienatis. Hinc civile bellum aliquamdiu ambigue gestum: post superatus rex, Scotorum exercitui, qui senatui auxilio venerat, tuendum se committens, ab eodem Anglis, pacta tamen salute eius, ingenti pretio venditur, supplicio ante adfectis, qui pro regis causa egisse censebantur, Thoma Staffordio, Hiberniae prorege et Wilhelmo Laudo, archiepiscopo Cantaburiensi. Captivus rex, secus quam pactum erat, in Vectem insulam adductus, et inde Londinum retractus ad iudices, damnatur, et III. Calend. Februarias MDCXLIX, exemplo posteris detestando, securi percutitur, regina et liberis in Galliam ante elapsis.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
