Latin
HISTORIA SAECULI XVII. CHRISTIANORUM., §. 20. Ludovicus XIII. Galliae rex, Ancraeus Richelius. Hugonotae amittunt
Christoph Cellarius, Historia Universalis 2.20
Unproofread scanNot analysed yet
Id quod regnum etiam internos motus habuerat turbante Ancraeo, quod rex LUDOVICUS XIII. in matris tutela fuit: quam egressus, se Richelio dedit, cuius summa consilii erat, ut Hugonotae, si exstingui non possent, exuti munimentis debilitarentur, Bearnia prima sensit, quo consilia cardinalis valerent, amissa religionis libertate. Montalbanum autem, elusa obsidione, adegit regem hoc pacto pacem dare, ut munimenta deicerentur protestantium oppidis praeducta, Rupellae tantum et Montalbani conservatis. Quum vero novam arcem rex Rupellae obiecisset, novam belli materiam sevit, quo illa munitissima urbs MDCCXXVIII. stupenda obsidione expugnatur, et Montalbanum, Nemausus, Mons Pessulanus, et quidquid munitum superaret, propugnaculis exuuntur. Sic exarmati Hugonotae, incertispe metuque sunt, quanta pactorum fides sit, quibus de libertate cavebatur.