# Historia Universalis 2.21

Christoph Cellarius, Historia Universalis, HISTORIA SAECULI XVII. CHRISTIANORUM., §. 21. Bellum Italiae ex Mantuana successione: cui Gallus commode immiscetur. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.21

Has turbas Italiae bellum excepit, ex Mantuana successione natum. Vincentio, Vincentii filio, Francisci ac Ferdinandi fratre et herede, MDCCXXVII, sine prole defuncto cernendae hereditatis ius penes Carolum erat, Niverniensem ducem, cui Caesar, Hispanus, Sabaudus negabant, ne Gallicus heres in Italiae sinum admitteretur. Niverniensem rex Galliae tuebatur bello in Italiam translato, quod Clarasci tandem compositum hac lege fuit, ut parte Montisferrati Sabaudo cedente, reliqua omnia Niverniensis dux Caesaris et imperii Romani beneficio haberet. Gallus hunc belli fructum cepit, ut Pinarolium, quod Richelius ceperat, hoc est, claustra Italiae, certo pacto vel pretio teneret. Idem Grisonibus auxilium tulit, ne Telina Valle, suis motibus concitata, Hispani potirentur. Potens sic Richelius invidiam reginae matris incucurrit, quae Mommorancio duce tumultum conciebat, quem huius supplicio cardinalis oppressit, regi parente reconciliata. Quae vero praesentis fortunae impatiens in Flandriam et Angliam aufugit, et in Agrippina colonia MDCLII exsul propemodum atque extorris, mortem obiit. In Germania Gallus tantum foedere ac auro bellabat: sed fractis Suedorum rebus Nordlingensi clade, bellum aperto Marte gessit, ut Austriacos impediret, quibus ne opem Hispaniferrent, Ruscinonensem tractum et Flandriensem infestis signis ingressus, multa utrobique in ditionem suam redegit. Germanici belli praemia pax Monasteriensis firmavit; Hispanici Pyrenaea, cui vel fatis Perpinianum fuisset, anno MDCCXLII. Hispanorum potestati ereptum. Reiecti Galli a Fontisrapidi oppugnatione, et a fano S. Omari. Tandem Richelius MDCCXLII. exeunte anno diem supremum obiit, in eo non infelix, quod ante vertentem fortunam, quae inclinare videbatur, discessit ex mortalibus: quem proximo anno pridie idus Maias rex Ludovicus fatali morte sequutus est, relicto quinquenni filio LUDOVICO XIV.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
