# Historia Universalis 2.23

Christoph Cellarius, Historia Universalis, HISTORIA SAECULI XVII. CHRISTIANORUM., §. 23. Galliae rex Ludovicus XIV. invadit Belgium tum regium, tum foederatum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.23

Gallus Mariam Theresiam, Philippi IV. filiam eo pacto duxerat, ut successioni illa, etsi virilis proles deficeret, in universum renuntiaret. Quod vero privatorum ius devolutionis est, is in commodum suum abusus, Belgicas regiones ex lege postulavit, ranquam priore Hispani coniugio post Eugeniae Isabellae mortem adquisitas, ideoque in filiam, illo coniugio susceptam uxorem regis Galliae, transferendas. Praeclarae urbes ereptae, Tornacum, Duacum, Caroloregium, Insulae, Aldenarda, aliae, quae Aquisgranensi pace MDCCLXVIII. Gallo confirmatae sunt. Non tuta, nec diuturna quies, sed Gallo Batavos MDCCLXXII. invadente, e republica fuit, his non deesse, ne Hispanorum provinciae utrimque a Gallis cingerentur. Hinc in Burgundos et Flandros a Gallis bellum delatum, et multae urbes occupatae, ac Neomagi ad Vahalim MDCCLXXIX. comitatus Burgundiae, superiori pace restitutus, Hispanis denuo ablatus in Gallorum potestatem venit, redditis contra aliis, quae in Flandria Galli eripuerant.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
