Latin
HISTORIA SAECULI XVII. CHRISTIANORUM., §. 26. Caroli Gustavi regis hella cum Danis et Polonis, Pax Rothschildica, qua
Christoph Cellarius, Historia Universalis 2.26
Unproofread scanNot analysed yet
Antiquae Suedis controversiae cum Polonis erant, quae eodem tempore resuscitatae infinitum mali turbato regno attulere. Rex enim Suedorum CAROLUS GUSTAWS, triduano praelio ad Warsoviam victor, omnem citeriorem Poloniam regiamque Borussiam sub suis signis tenebat, latius victoria usurus, nisi Danorum irruptio in Suediam revocasset. Quos ne impune fecisse permitteret, Cimbricam Chersonesum occupavit, unde M DC C LVIII. immani hieme armatus in glacie iter fecit et per Fioniam aliasque insulas in Seelandiam irrupit Danumque subitaneo accessu coegit, ut Rothschildi pacem, quam Suedus postulabat, iniret, et omnem Scaniam, Blekingam, Halandiam, et in Norwegia Bahus et Nitrosiam, ex insulis Bornholmam et Hvenem Suedorum regno concederet. Quibus tradendis singulis quum mora intervenisset, interpretatus rex Suediae, non stari pactis, Croneburgum expugnat et Hafniam M D C LVIII. obsidione cingit, quam solvit ultro, quum incerta victoria cum Batavorum classe, auxilium Danis ferente, in freto Danico pugnasset. Iterum Suedus exhieme consilium capit, et Februario mense M D C LIX. per glaciem adducto milite quinque nocturnis horis Hafniam adsultu oppugnat, magna vero clade adfectus, inde discessionem facit. Nec felicior in Fionia erat, quatuor milibus caesis, et Neoburgo, quo victi refugerant, a Batavorum classe coacto, ut qui inerant Suedi, arbitrio sociorum se permitterent. Quae damna reparaturus rex, quum conventum Gotenburgi agit, febre correptus M DC C LX. ex vita migravit. Coeptae pacificationes ad finem perducuntur, Danica ad Hafniam, firmatis, quae Rothschildi concessa fuerant, praeter Nitrosiam Norwegiae et Bornholmensem insulam, quae ad Danos redierunt: Polonica Olivae convenit, quod monasterium prope Gedanum est, qua rex Poloniae iuri suo in Suedorum regnum et Livoniam, etiam titulo et insignibus renuntiavit, inani tamen hoc honore, quoad viveret, sibi conservato: contra ex pacto recepit, quae in Polonia Borussiaque praesidio Suedi tenebant. Sic externo hoste liberatus rex Poloniae internorum motuum, aut fortunae suae pertaesus, abdicato regno MDC CLXVIII. in Galliam ivit, privatam vitam acturus; ubi etiam brevi post tempore supremum diem obiit. Daniae regi hereditaria successio, et maior ac vere regia dignitas, toleratae concussionis praemium, ordinum consensu decreta fuit.