# Historia Universalis 2.27

Christoph Cellarius, Historia Universalis, HISTORIA SAECULI XVII. CHRISTIANORUM., §. 27. Turci a Persis cladem accipiunt Transiluania post bellum cum Polonis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.27

De Turcorum successione supra memoravimus. Quum Amurad IV. rerum potiretur, cladem a Persis accipiebant ad Bagdadum, quam Babylonem vulgo appellant. Cum Venetis bellum circa Cretam gestum, quo tempore Mohammed IV. Ibrahimo strangulato successor datus fuit. Dacorum principes, Walachus, Transiluanus, Moldavus iam dudum in Turcorum clientela fuerant. Quum vero RAGOZIUS Transiluanus Polonis bellum eodem tempore inferret, quo illi a Suedis premebantur; inique id Turcus ferens, amicus Polonorum, ordinibus Transiluanis mandat, ut, Ragozio deiecto, novum principem sibi eligant; qui vero dubie parent, ea lege Redeio principatum deferentes, ut Ragozio in gratiam reducto cedat, quam tantum aberat, ut precibus impetrarent, ut sibi quoque malum infinitum arcesserent. Turcis enim impar Ragozius in causa fuit, ut Transiluania vastaretur, et captis Ienoa, Karansebe et aliis munimentis princeps novus BARTSCHAI, non electus ab ordinibus, sed a Turcis datus imponeretur, quem dum Ragozius Cibinii oppugnat, a Turcis praelio victus, ex vulneribus Waradini moritur, quod propugnaculum eodem anno M DC C LX. a Turcis expugnatur. Unde bellum in Ungariam manavit, quod antequam explicemus, de Germaniae statu praenotanda memoramus.

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
