Latin
HISTORIA SAECULI XVII. CHRISTIANORUM., §. 3. Belgium novum in America, et fretum le Maire inventa. Mauritii mors, et
Christoph Cellarius, Historia Universalis 2.3
Unproofread scanNot analysed yet
Haec domi Belgis fata: foris felicius rem gerebant, novis terris in America repertis, et breviore freto, quam Magellanicum est, quod austri maria coniungat: Iacobo Maire duce, eodem anno invento. Decrescit intestinum malum, quo proprior finis induciarum est. Armis enim resumptis, non vacat discordias fovere. Acriter utrimque pugnatur, neque Bredam liberare Mauricius potest obsessam ab Hispanis: et quum frustra Antwerpiae arcem tentasset, in morbum implicitus MDCCXXV. excessit, fratri FRIDERICO, HENRICO militare imperium et ceteras dignitates relinquens. Hic Grollo capto, et post biennium, Ducis Silva, impetum Hispanorum fregit, quorum iam res accisae erant, classe argento divitiisque onusta, apud Havanae portum a Petro Heinio, classis Belgicae praefecto intercepta.