Latin
2.31.1 to 2.31.3
Christoph Cellarius, Historia Universalis 2.31.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Ad maiora properamus, quae FRIDERICI WILHELMI, electoris Brandenburgici memoria dat, licet magnitudinem eius nostra brevitas non capiat. Filius is erat GEORGII WILHELMI, M DC C XXX VII. heredis Pomeraniae facti, Bogislao ultimo duce defuncto vita, quando utraque provincia Suedorum armistenebatur. Quam quum filius a triennio patri suffectus, vacuefieri postularet, Westphalica pace, ut Suedis satis daretur, conventum ita fuit, ut ulterior Pomerania cum Cassubiis et Vandalis etiam confirmaretur; citeriori autem pensandae tres episcopatus, Halberstadiensis, Mindensis et Caminensis cum spe Magdeburgici archiepiscopatus (quorum illi principatum, hic ducatus formam, exuto ecclesiae habitu, induerunt) adiudicarentur. Polonico bello, quod supra scripsimus, Borussiae causa implicatus, Suedorum partes tuebatur. Socius famosi proelii et praeclarae victoriae apud Warsoviam. Pax victori placuit M DC C LVII Welaviae sancita, quae absolutum ius in Borussiam sine nexu cum regno Poloniae dedit, adiectis Byttovia et Lavenburgo, Polonicis antea ad fines Vandaliae praefecturis. Ex eo tempore Dani socius vicit in Fionia, ut in Suedicis rebus praedictum, perfecitque, ut pax tam inter Polonos et Suedos, quam inter hos et Danos restitueretur. Post haec quum bella cessarent, pacis fructu civessuos beaturus, navigabili fossa cum Odera Spream coniunxit, ut paruo sumptu et itinere ex Baltico mari in Oceanum per amnes vehi merces possint. Anno MDCC LXVI. cum exercitu in Cliviam profectus, sequester Batavorum et Monasteriensis episcopi inter arma fuit, et indidem redux Magdeburgicam civitatem coegit, ut in verba tam superstitis Administratoris, quam futuri Ducis sui iuraret, praesidiumque Brandenburgicum acciperet. Sex annis interiectis, plerasque Bataviae urbes rex Galliae subigebat, iuvantibus rege Britannorum et praesulibus Coloniensi et Monasteriensi, quod bellum quum in Westphaliam traheretur, cum Caesareo exercitu Brandenburgicus fuit, qui hostem cohiberent, ne longius in Germaniam procursaret. Pax inita M DC C LXXIII. sed altero anno a Gallis violata, irrumpentibus in Wetteraviam Franconiamque. Brandenburgici autem et sociorum adventu, et in Alsatiam progressu reiecti hostes in Lotharingiam, et metus Germaniae dissipatus. Quum in hibernis milites essent, quae Suevia Caesareis, Franconia Brandenburgicis praebebat; Suedi, Gallorum amici, ex Pomerania in Marchiam illapsi, Havelensem tractum hostili modo vexabant. Quibus invictus Elector ex improviso superveniens tantam cladem inserebat, ut plurimis caesis, reliqui ex Marchiae finibus praecipiti fugase auferrent. Elector persequuturus victoriam, foedere cum Dano et Luneburgicis icto, Pomeranas urbes capit, etiam inexpugnabiles visas Stetinum et Stralsundam, quas terribili oppugnatione ad deditionem cogebat: quo tempore Danus Wismariam, Luneburgici cum sociis Bremensem ducatum in potestatem redegerant, ut nihil Suedis in Germania relinqueretur. Neque supererat, unde vindicarent cladem;