# Historia Universalis 2.39.1-3

Christoph Cellarius, Historia Universalis, 2.39.1 to 2.39.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.39.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.39.1

Gravior tempestas ex Anglia ruebat, cui rege sublato, protector regni CROMWELLUS imperabat. Regis quidem filius CAROLUSII. a Scotis receptus et rite inauguratus fuit, sed acie victus a Cromwellianis, aegre in Galliam evasit. Sequenti anno Brittani Batavorum naves interceperunt, quas dum repetunt legatione, et de pace tractari coeptum erat, Batavae classis praefectus Trompius in classem Anglicanam, quam Blackius regebat, iuxta Duurim in freto, vel casu, vel consilio incidit. Fit atrox proelium, ex quo aperte bellum susceptum, in cuius ultima pugna Trompius glande traiectus periit. Pax initur MDCLIV, sed Anglis, quam Hollandis, utilior. His enim infensus Cromwellus erat, quod Carolum, Caroli regis filium, in Batavia latere compererat, quem ne diutius tolerarent, pacificatione praecavit. Idem navale bellum cum Hispanis gessit, eorumque classi, ex America redeunti, multum damni intulit, et Iamaicam, Americae insulam, Anglorum ditionis fecit. Sic maior rege Cromwellus, abusus inprimis religione est, quam, praeter pontificiam, cuius liberam et nulli episcopo subiectam permisit, quo id evenit, ut novae et inauditae sectae in Anglia augerentur, quas ille non impediebat, ut omnium favore frueretur. Ultimus actus erat Dunkirchae occupatio, quam Gallorum socius expugnavit, praemiumque laboris et auxilii tulit. Obiit Cromwellus MDCLVIII, filiumque Richardum successorem habuit, sed imparem patri calliditate. Turbulentus status fuit, in eo tandem plurimorum consensus, ut Richardus protector eiusque frater Henricus, Hiberniae gubernator, ad privatam vitam iuberentur redire. Sed ne sic quieti consultum fuit, dubiis plerisque, utrum regis filium revocarent, regni formam instauraturum; an liberam formarent, ad Batavorum exemplum, rem publicam. Praevaluit Monkius, Scotorum gubernator, quo auspice rex CAROLUS II. ex Batavia reductus et anno M DC LX. sollemniter inauguratus fuit. Hic pristinam regnorum formam restituit, episcopis confirmatis, et utroque senatu ad antiquum morem revocato; et id maxime laboravit, ut mercatura, nervus rei publicae in suis regnis et provinciis augeretur. Batavorum fortuna obesse videbatur, quos anno MDCLXIV. adgressus bello, nihil admodum profecit, damno mutuo pensante, si quando victoria in eius partes inclinasset. Pacis itaque consilia acta, quam necessitas maturavit, Londinensi urbe incendio absumpta, et Batavorum audacia crescente, qui in Tamesin classe incurrebant, et regiis navibus igne iniecto, maiora mala minitabantur. Pax inita Predae M DC C LXVII, nec vero ignominiae memoria ex animo regis deleta, inique ferentis, in Tamesin hostes incucurrisse. Gallo igitur M DC C LXXII. in societatem venit, ut quum ille terra, ipse mari in Batavos pugnaret, quod quum impeditius esset, quam Gallorum terrestre bellum;

---

Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml.
