Latin
HISTORIA SAECULI XVII. CHRISTIANORUM., §. 39. Res Brittaniae sub Cromwello, cui magnum cum Hollandis dissidium ac
Christoph Cellarius, Historia Universalis 2.39.4
Unproofread scanNot analysed yet
solus pacem M DC C LXXIV. fecit, et industrie laboravit, ut inter ceteros quoque bellum componeretur. Huic M DC LXXXV. fataliter sublato frater IACOBUS II. successit, permultis ob pontificiam religionem supectus, qui Caroli nothum, MONMUTHIUM ducem, praeferri postulabant. Plena utriusque fortuna periculis erat, sed Iacobi valentior, qui vicit, cepit, securi percussit Monmuthium. Nec vero tutum imperium cum sacris mutatis, quae quum amplificaret rex, et in posteros firmaturus, puerum, ut fama est, subdidisset, quasi susceptum ex regina; GVILIELMUS Arausionensis, gener illius, a pluribus expetitus est, ut ius uxoris et communem libertatem stabiliret; qui quum classe in Angliam traiecisset, fugit Iacobus ad Galliae regem, cuius autem auxiliis neque Hiberniam conservavit, neque coniurationes caelo prohibente consummare potuit.